Prayers API Saints API Bible API llms.txt Sitemaps Admin
Job

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

41:1 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

41:2 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

41:3 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

41:4 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

41:5 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

41:6 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

41:7 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

41:8 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

41:9 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

41:10 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

41:11 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

41:12 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

41:13 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

41:14 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

41:15 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

41:16 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

41:17 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

41:18 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

41:19 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

41:20 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

41:21 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

41:22 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

41:23 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

41:24 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

41:25 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

41:26 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae