Prayers API Saints API Bible API llms.txt Sitemaps Admin
Job

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32

40:1 et adiecit Dominus et locutus est ad Iob

40:2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei

40:3 respondens autem Iob Domino dixit

40:4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum

40:5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam

40:6 respondens autem Dominus Iob de turbine ait

40:7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi

40:8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris

40:9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas

40:10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus

40:11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia

40:12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo

40:13 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam

40:14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua

40:15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet

40:16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius

40:17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt

40:18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae

40:19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius

40:20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi

40:21 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus

40:22 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis

40:23 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius

40:24 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius

40:25 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius

40:26 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius

40:27 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia

40:28 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum

40:29 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis

40:30 concident eum amici divident illum negotiatores

40:31 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius

40:32 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui