1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
7:1 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te
7:2 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
7:3 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
7:4 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
7:5 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
7:6 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
7:7 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
7:8 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
7:9 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
7:10 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
7:11 ego dilecto meo et ad me conversio eius
7:12 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
7:13 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
7:14 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi