6:1 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
6:2 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
6:3 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
6:4 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
6:5 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
6:6 dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
6:7 sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
6:8 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
6:9 una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
6:10 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
6:11 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
6:12 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab