1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
40:1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

40:2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii

40:3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum

40:4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis

40:5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

40:6 et ante illud altare holocausti
40:6 et ante illud altare holocausti
40:7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua

40:8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius

40:9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur

40:10 altare holocausti et omnia vasa eius

40:11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

40:12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua

40:15 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

40:16 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus

40:17 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum

40:18 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas

40:19 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat

40:20 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper

40:21 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem

40:22 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum

40:23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi

40:24 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi

40:25 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini

40:26 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum

40:27 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

40:28 posuit et tentorium in introitu tabernaculi

40:29 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat

40:30 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua

40:31 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes

40:32 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus

40:33 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt

40:34 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud

40:35 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat

40:36 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas

40:37 si pendebat desuper manebant in eodem loco