Prayers API Saints API Bible API llms.txt Sitemaps Admin
Wisdom

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 13 14 15 16 17 18 19 20

19:1 impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum

19:2 quoniam ipsi cum reversi essent ut se ducerent et cum magna sollicitudine praemisissent illos consequebantur illos paenitentia acti

19:3 adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum aliam sibi adsumpserunt cogitationem inscientiae et quos rogantes proiecerunt hos tamquam fugitivos persequebantur

19:4 ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quae acciderant memorationem amittebant

19:5 ut eam quae deerat tormentis replerent punitionem et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent

19:6 omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis praeceptis ut pueri tui custodirentur inlaesi

19:7 nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio

19:8 per quem omnis natio transivit quae tegebatur tua manu videntes mirabilia monstra

19:9 tamquam equi enim depaverunt et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos

19:10 memores enim erant adhuc eorum quae in incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum

19:11 novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis

19:13 in adlocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis quae ante facta erant argumentis per vim fluminum iuste enim patiebantur secundum suas nequitias

19:14 etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt alii quidem ignotos non recipiebant advenas alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant

19:15 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos

19:16 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus

19:17 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat

19:18 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu

19:19 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant

19:20 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur New Testament