Hosea

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

12:1 circumdedit me in negatione Ephraim et in dolo domus Israhel Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis

12:2 Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat

12:3 iudicium ergo Domini cum Iuda et visitatio super Iacob iuxta vias eius et iuxta adinventiones eius reddet ei

12:4 in utero subplantavit fratrem suum et in fortitudine sua directus est cum angelo

12:5 et invaluit ad angelum et confortatus est flevit et rogavit eum in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum

12:6 et Dominus Deus exercituum Dominus memoriale eius

12:7 et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et iudicium custodi et spera in Deo tuo semper

12:8 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit

12:9 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi

12:10 et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis

12:11 et locutus sum super prophetas et ego visionem multiplicavi et in manu prophetarum adsimilatus sum

12:12 si Galaad idolum tamen frustra erant in Galgal bubus immolantes nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri

12:13 fugit Iacob in regionem Syriae et servivit Israhel in uxore et in uxore servavit

12:14 in propheta autem eduxit Dominus Israhel de Aegypto et in propheta servatus est

12:15 ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis et sanguis eius super eum veniet et obprobrium eius restituet ei Dominus suus