Prayers API Saints API Bible API llms.txt Sitemaps Admin
Hosea

1 2 3 4 5 6 7 8 9

1:1 verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel

1:2 principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino

1:3 et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium

1:4 et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel

1:5 et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel

1:6 et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum

1:7 et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus

1:8 et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium

1:9 et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester