Prayers API Saints API Bible API llms.txt Sitemaps Admin
Malachi

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

3:1 ecce ego mittam angelum meum et praeparabit viam ante faciem meam et statim veniet ad templum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos vultis ecce venit dicit Dominus exercituum

3:2 et quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum

3:3 et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia

3:4 et placebit Domino sacrificium Iuda et Hierusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui

3:5 et accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit Dominus exercituum

3:6 ego enim Dominus et non mutor et vos filii Iacob non estis consumpti

3:7 a diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis revertimini ad me et revertar ad vos dicit Dominus exercituum et dixistis in quo revertemur

3:8 si adfiget homo Deum quia vos configitis me et dixistis in quo confiximus te in decimis et in primitivis

3:9 et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota

3:10 inferte omnem decimam in horreum et sit cibus in domo mea et probate me super hoc dicit Dominus si non aperuero vobis cataractas caeli et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam

3:11 et increpabo pro vobis devorantem et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilis vinea in agro dicit Dominus exercituum

3:12 et beatos vos dicent omnes gentes eritis enim vos terra desiderabilis dicit Dominus exercituum

3:13 invaluerunt super me verba vestra dicit Dominus

3:14 et dixistis quid locuti sumus contra te dixistis vanus est qui servit Deo et quod emolumentum quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum

3:15 ergo nunc beatos dicimus arrogantes siquidem aedificati sunt facientes impietatem et temptaverunt Deum et salvi facti sunt

3:16 tunc locuti sunt timentes Deum unusquisque cum proximo suo et adtendit Dominus et audivit et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius

3:17 et erunt mihi ait Dominus exercituum in die qua ego facio in peculium et parcam eis sicut parcit vir filio suo servienti sibi

3:18 et convertemini et videbitis quid sit inter iustum et impium et inter servientem Deo et non servientem ei

3:19 ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula et inflammabit eos dies veniens dicit Dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen

3:20 et orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae et sanitas in pinnis eius et egrediemini et salietis sicut vituli de armento

3:21 et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego facio dicit Dominus exercituum

3:22 mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israhel praecepta et iudicia

3:23 ecce ego mittam vobis Heliam prophetam antequam veniat dies Domini magnus et horribilis